Cum repeterem quos umquam bene declamantes audissem, occurrit mihi inter alios Fabianus philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in declamando quantae postea in disputando fuit. Exercebatur aput Arellium Fuscum cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit ut similitudinem eius effugeret, quam impenderat ut exprimeret. Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis adquisitus, conpositio uerborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset; summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia uaga et effusa: principia, argumenta, narrationes aride dicebantur, in descriptionibus extra legem omnibus uerbis, dummodo niterent, permissa libertas; nihil acre, nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio et magis lasciua quam laeta. [2] Ab hac cito se Fabianus [p. 151] separauit et luxuriam quidem cum uoluit abiecit, obscuritatem non potuit euadere; haec illum usque in philosophiam prosecuta est. saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen uitiorum remanent uestigia. quaedam tam subito desinunt, ut non breuia sint, sed abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias et quotiens inciderat aliqua materia quae conuitium seculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo. Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor uero uelut uoluntarius non elaboratae orationi aderat. Vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; uocis nulla contentio, nulla corporis adseueratio, cum uerba uelut iniussa fluerent. Iam uidelicet conpositus et pacatus animus, cum ueros conpressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat. [3] suasoriis aptior erat; locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius. numquam inopia uerbi substitit, sed uelocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio. Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero, quia uideo animum tuum a ciuilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu auersum hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere. ut eloquentiae tantum studeas: facilis ab hac in omnes artes discursus est; instruit etiam quos non sibi exercet. nec est quod insidias tibi putes fieri, quasi id agam, ut te bene cedentis studii fauor teneat. Ego uero non sum bonae mentis impedimentum: perge quo inclinat animus et paterno contentus ordine subduc [p. 152] fortunae magnam tui partem. [4] Erat quidem tibi maius ingenium quam fratribus tuis, omnium bonarum artium capacissimum: est et hoc ipsum melioris ingenii pignus, non corrumpi bonitate eius, ut illo male utaris. sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae sunt, foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, ego quoque eius alioqui processus auidus et hortator laudatorque uel periculosae dum honestae modo industriae duobus filiis nauigantibus te in portu retineo. Sed proderit tibi in illa quae tota mente agitas declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit: qui ut aliquando Sextium audiret, nihilominus declamitabat et tam diligenter, ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari. [5] Habuit et Blandum rhetorem praeceptorem qui primus eques Romanus Romae docuit: ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere. nam primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius. Aput Blandum diutius quam aput Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae causa. Scio futurum, ut auditis eius sententiis cupiatis multas audire. sed nec ille diu declamationibus uacauit et ego tanto minorem natu quam ipse eram audiebam quotiens inciderat, non quotiens uolueram. in hunc ergo libellum quaecumque ab illo dicta teneo conferam. [p. 153]
Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat.
Porci Latronis. Hancne meam esse fortunam? eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista uidelicet domus adulescentem me non capit, quae te senem fecit. Quietiora tempora pauperes habuimus; bella ciuilia aurato Capitolio gessimus. Diuitias putas aurum et argentum, ludibria fortunae, quae interim cum ipsis dominis ueneunt? denuntio tibi, diues: etiamsi uenero dabo operam, quod in tua domo facillimum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra expectationem accidunt, numquam tamen futurum putaui, ut aut pater meus liberos odisset aut diues concupisceret. Non desidero patrimonium: fragilis et caduca felicitas est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum periculo nitor: et sine causa saepe fouit et sine ratione destituit. Vidi ego magni exercitus ducem sine comite fugientem; uidi ambitiosa turba clientium limina deserta sub domino sectore uenalia. nam quid ex summis opibus ad egestatem deuolutos loquar? multa tibi succurrent exempla, etiamsi in una domo quaeras. [2] RVFI Vibii. Habendos esse liberos is quoque iudicat, qui non libentissime habet. Ego illos in friuola inuitaui nostra: qui illis meam promisi domum, suam eripiam? Quid faciam? si paruero abdicabor, si [p. 154] non paruero abdicabor. Patrem amo: haec est contumacia mea. diues filium non habet: me dabis? diues reduxerit suos: me recipies? ita non adoptari sed commodari recuso. [3] CESTI PII. Accipe uitae meae testem, quod magni aestimas, diuitem cui placere difficile est. Vultis scire, quare patrem non relinquam? quia genuit me, quia educauit, quia abdicauit. Diu dubitaui ille amicum temptaret, an hic filium. ‘Abdico,’ inquit. hoc pater uerus? quid ab eo qui adoptabit sperare possum? Narratio CESTI PII. Diues sustulit unum filium: non fuit contentus; quid enim erat diuiti unus? tres sustulit; poterat unum in adoptionem dare: abdicauit unum, alterum, tertium. iam nihil diuiti putatis superesse ? quartum abdicat. [4] ARELLI FVSCI patris. Quisquis es auarus pecuniae custos immensique cultor soli: cum multa quaesieris, poterisne omnibus frui? Filium quaeris: ecce turba iuuenum sine patre. Impera quod uis: nauigabo, militabo, dummodo ubicunque fuero tuus sim. Nos pauperes sumus, qui habemus quod diuites rogent? unde talem patrem? non irasceris, nisi ut ames. Quid porro? ista patrimonia in quae male insani ruitis, gaudia dominorum an onera sunt? mille corruentium inter diuitias suas exempla referebas et inter [p. 155] illa ponebas et diuitis domum. Merito abdicasti, an inmerito? si inmerito abdicasti, odi patrem tot eicientem innocentes: si merito, odi domum tot facientem nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum agam. quae apud nos frugalitas est apud illos humilitas est. Petis iterum potius filios quam recipis. [5] Colit etiamnunc in Capitolio casam uictor omnium gentium populus cuius tantam felicitatem nemo miratur; merito potens est: nempe ab eius origine est qui non reliquit patrem. Egredientem te certe domum redeuntemque comitabor nec nisi in limine deseram: ero in publico filius. Amo aeque pauperiem quam patrem: utrique consueui. non possum agere in domo diuitis filium. Si carum tibi seruum uenderes, quaereres numquid saeuus emptor esset. Vnam mehercule horam qua tibi irato satisfaciam ter pluris omni patrimonio puto. hoc solum omnium quod sic me amittere cupis, satis amare non possum. Quid faciam adoptatus? loquar de filiis eius bene? [6] de abdicatione? Ego in domum uestram intrabo, tamquam ego uos eiecerim? ego ornamenta uestra occupabo, ut me si illic quid commisero, nec uester nec meus recipiat pater? Quid est quod aut negandum mihi aut excusandum sit? non insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos [p. 156] amores neque luxuriantem habitum neque potatus obicis filio. haec si non potes, aliqua saltem ex commentariis amici tui describe: madentem unguentis externis, conuulneratum libidinibus, incedentem, ut feminis placeat, femina mollius et cetera quae morbi, non iudicis sunt. [7] Abdicatio loquax est: quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! accusatorem non habeo; immo, me miserum, etiam laudatorem habeo, et eum cui non omnes placent: hoc enim malo dicere quam cui omnes non placent. Non tibi per multos fulta liberos domus est neque turba lateri circumerrat nec multus intra limen heres est nec post me aliquem retineas. quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom deos cum uotis patris uidisses certantis. etenim tutior aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest, et habemus exemplum, posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus, memento, pos terga uinctis manibus ductus est. Tu, Crasse, post euestigata illa fugitiuorum arma urbis Romanae diuitissimus, quid nunc? apud Parthos eges sepulcro quoque. [8] † dicta praetereo milia corruentium inter diuitias suas exemplorum: non refero quoties in iis istam posueritis domum [p. 157] meliores perdentem diuitiis suis liberos? Hoc scio nostros fugisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem cuius paupertas uirtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa minantes pecora sua circumsteterunt lictores. Surgite, surgite, miserrimi iuuenes, et meum rogando patrem uestrum rogare discite. [9] Blandi. Tres genuit, quattuor abdicat. ‘Abdico,’ inquit. apparet unde uenias. Galli Vibii. Si quis me audit adoptari, iam putat abdicatum; si quis me audit abdicari, iam putat adoptatum. quare ... respondeo: ne auferam patri filium, filiis patrem. Nec tam uicino exemplo emendaris? qui abdicat suos, quaerit alienos. Nulla certa felicitas est: paulo ante ego diuitis filiis inuidebam, modo illi mihi. Laudat me pater cum abdicet, laudo ego patrem cum abdicer; haec una inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego me meo. [10] FABIANI PAPIRII. Ecce instructi exercitus saepe ciuium cognatorumque conserturi praelium manus constiterunt et colles equis uirisque complentur et subinde omnis regio trucidatorum corporibus consternitur; in illa tum multitudine cadauerum uel spoliantium sic quaesierit aliquis: quae causa hominem aduersus hominem in facinus coegit? — nam neque feris inter se [p. 158] bella sunt, nec si forent, eadem hominem deceant, placidum proximumque diuino genus — quae tanta uos fert ira, cum una stirps idemque sanguis sitis, [11] quaeue furiae in mutuum sanguinem egere? quod tantum malum illi generi fato uel forte iniunctum? an ut conuiuia populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium tanti fuit? magna enimuero lautia sunt, propter quae mensam et lacunaria sua parricidae potius quam lucem innocentes intueri maluerint. an ne quid uentri negetur libidinique, orbis seruitium expetendum est? in quid tandem sic pestiferae istae diuitiae expetuntur, si ne in hoc quidem, ut liberis relinquantur? quid tandem est quod non diuitiae corruperint? primum si inde incipere uelis aedes ipsas, quas in tantum extruxere, ut cum domus ad usum ac munimentum paratae sint nunc periculo, non praesidio: tanta altitudo aedificiorum est tantaeque uiarum angustiae, ut neque aduersus ignem praesidium, nec ex ruinis ullam in partem effugium sit. [12] ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, caeduntur ubique gentium siluae; aeris ferrique usus, iam auri quoque in extruendis et decorandis domibus; nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque metuant, qui siue tectis iniectus est siue fortuitus, laquearia et [p. 159] tablina illa urbium excidia sunt: quippe non defendunt sua sed in communi periculo adprehendunt, † hostesque aliena, et in suis dominia ualidiora ceduntur alia, ipsique cum maxume flagrant spolium ex alienis ruinis ferunt. In hos ergo exitus uarius ille secatur lapis et tenui fronte parietem tegit, † quam umetis seuere? in hoc pauimentum tesselatum et infusum tectis aurum? [13] 0 pauperies, quam ignotum bonum es! Quin etiam montes siluasque in domibus marcidis et in umbra fumoque uiridia aut maria amnesque imitantur. uix possum credere quemquam eorum uidisse siluas patentisque † eamme campos, quos rapidus amnis ex praecipitio uel cum per plana infusus est placidus interfluit; non maria umquam ex colle uidisse lata aut hiberna, cum uentis penitus agitata sunt. quis enim tam prauis oblectare animum imitamentis possit, si [p. 160] uera cognouerit? Videlicet ut infantibus quae tangi conprehendique manibus aut sinu possunt ... nam magna non capit exigua mens; ex hoc littoribus quoque moles inuehuntur congestisque in alto terris exaggerant sinus. alii fossis inducunt mare: adeo nullis gaudere ueris sciunt, sed aduersum naturam aliena loco, aut terra aut mare mutata, aegris oblectamento sunt. et miraberis si fastidio rerum naturae laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni placent? [14] Hispani CORNELI. Solus omnium abdicor, quia me meus pater diligit, alienus adpetit. Quid mihi obicit? meretricis amo? aes alienum feci? dic, diues audiat. ‘Diuitem,’ inquit, ‘esse te uolo.’ Ome abdicandum, si talem patrem relinquo! Laudabat mihi pater paupertatem, narrabat diuitum incommoda, aiebat multos diuites accusatos; ego certe memini abdicatos. ‘Abdico’ non est patris mei uerbum. [15] Triarii. Quare abdicas? numquid dies noctesque inpendo turpibus conuiuiis? plurimum uiuo in lupanari? si nescis quae crimina obiciantur, ab amico disce. Si omnes mali sunt, quid isto patre miserius? si boni, quid isto patre cruentius? Romani Hisponis. In hanc ego domum ibo, in qua aut totiens insanitur a patre, aut totiens peccatur in patrem? Cum prodiero repente diues, dicent omnes: quis est iste quem magna fortuna non [p. 161] decet? Haec est diuitis quarta abdicatio. SILONIS Pompei. [16] Quantumcumque est, satis mihi est; unicus sum. Fortiter fortunam meam feram; hoc non mihi primum accidit. unicus sum filius et iam abdicor. Quid uideri me uelis, nescio: innocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. utcumque tamen abdicatio tolerabilior est: unum abdicat, adoptio tres abdicatura est. Non potest mihi dici quod ceteris abdicatis: ‘in tua potestate fuit; si paruisses patri, non perdidisses patrem;’ etiamsi non abdicarer, perditurus fui. [17] Pars altera. Latronis Porci. Si nescirem quid mali esset pauperies, nunc intellegerem: abdicationem filius meus non timet. Fabriciorum imagines 15Metellis patuerunt; Aemiliorum et Scipionum familias adoptio miscuit; etiam abolita seculis nomina per successores nouos fulgent. sic illa patriciorum nobilitas fundamentis urbis † habet usque in haec tempora constitit. Adoptio fortunae remedium est. Non ignoro ego quorum inopia per otium in angulis in diuitiarum conuictos strepit accusatosque insequitur neque quiescere sinit. sed nulla materia in rebus humanis uirtutes clarius ostendit: census senatorium gradum ascendit, census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris [p. 162] ordinem promouet, census iudices in foro legit. Non persuasi tibi? i ergo ad illos quos mauis sequi quam reducere. FVSCI ARELLI patris. [18] Facilius possum paupertatem laudare quam ferre. Quid mihi Phocionem loqueris, quid Aristiden? tunc paupertas erat seculi. Quid loqueris Fabricios, quid Coruncanios? pompae ista exempla, fictiles ubi fuerunt dii. facile est, ubi non noueris diuitias, esse pauperem. Quod uos liberis uestris optatis, ego meo impero. [19] Divisio. Non puto uos quaerere, quomodo haec controuersia diuisa sit, cum habeat negotii nihil; FVSCVS tamen sic diuisit: dico licuisse illi adoptare; dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit uerum est et quod sine iure quod quidem rationem habeat recte fit. Cum de iure diceret, dixit: ‘sub arbitrio,’ inquit, ‘patris es.’ Si in hoc subicior patri, quia pius sum, in hoc sine dubio, ut pius sim; et ad manum argumentum est: nempe abdicanti respondeo. quid itaque ei respondeo? scilicet id ago ne desinam filius esse; atque idem ago, cum respondeo emancipanti. quid enim ad amittendum patrem interest, utrum eiciar an transferar ? Si non licet recusare, quaero: cur potius abdicas me quam [p. 163] tradis? Cum de officio diceret, in haec diuisit: dico non fuisse dandum sine magna causa filium in adoptionem; dico multo minus a te; dico minime illi. [20] SILO POMPEIVS sic diuisit: coepit a uetere et explosa quaestione, an in omnia patri parendum sit; etiamsi in omnia, an ibi tamen non sit parendum, quo efficitur, ne pater sit; deinde quaesiit, an inuitus filius dari in adoptionem possit: si non potest, non ob id abdicari potest, quod arbitrio usus est: tamen ut possit, non cum contra uoluntatem patris, set cum male arbitrio suo utitur. hic subiecit, an hic bene usus sit. Deinde officii partem tractauit et ita diuisit: turpem esse adoptionem, inutilem esse, periculosam esse. Cum diceret turpem, dixit: aliena bona inuadere et trium filiorum subsessorem esse et liberis spem reconciliationis paternae eripere quam inhumanum est! Cum inutilem diceret, dixit patri inutilem esse, adoptanti inutilem esse, sibi inutilem esse. Cum patri inutilem diceret, tractauit quam graue esset filio carere unico, quanto grauius eo quem alius concupisceret, et cum diceret diuitem ipsum quoque qui tot haberet solacia filium quaerere, dixit: tibi non erit facile adoptare. Cum inutilem adoptionem diuiti diceret, sic tractauit: [p. 164] [21] futurum ut ad suos rediret, si non adoptasset. hoc loco belle uidebatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse. Cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudauit, in diuitias inuectus est; dixit se posse diuitiis corrumpi, quibus corrumpi possent et exercitus. Cum in diuitias inueheretur, dixit: aiunt multa uitia diuites habere istos, set hoc grauissimum: suos non amant. nec est quod quisquam se putet satis firmum ad repellenda uitia: contactu ipso nocent transeunti. timeo ne peccare discam. ecce tu quam cito abdicare didicisti! Dixit futurum ut diuiti displiceret propius inspectus; ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri; dixit futurum ut abdicaretur, si adoptanti displicuerit: ego nec meo placeo. Adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante, et tota familia expellere insitiuum heredem cupiente: [22] Latro ultimam quaestionem posuit quam fere solebat: etiamsi non recte fecit quod adoptari a diuite noluit, an tamen si id bono aduersus patrem animo fecit an ignoscendum sit; deinde an bono aduersus patrem animo fecerit. In hac quaestione bona pars adulescentis est patrem amantis et opibus praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum manus bono aduersus se [p. 165] animo factum, sed consensum filiorum aduersus patrem dicturum. [23] † tacitam nescio quam BROCCO cuidam non malo rhetori uisum erat, qui dixerat adulescentem uideri sibi habere capitalia quaedam uitia; male de se existimare eum qui ire ad iudicem strictum innocentiae nollet. ARGENTARIVS omnes priores transiit partes, statim ad hoc uenit: debueritne patri parere an non debuerit; et in figuram contulit declamationem. ‘uolo, inquit, aliquis filium abdicet, qui petiit a patre paupere, ut in adoptionem diuiti daretur; quam bonam, inquit, causam pater habebit! dicet hic.’ deinde sic transiit, cum declamasset eam controuersiam quae posita non erat: ‘si ille filius malam causam haberet, ego bonam habeo.’ [24] contulit suam causam cum illo. De colore magis quaesitum est, an adulescens debeat in diuitem aliquid dicere. quid enim faciet? dicet in eum qui tantum honoris illi habet et in amicum paternum? non dicet in eum quem fugit? et illi tamen, qui sibi abstinentiam conuitiorum imperauerant, non bene praestiterunt: aliquoius sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt subsistere. aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur: nihil enim illos sollicitat, nullum scema, nulla sententia. sic quae malam faciem habent, saepius pudicae sunt: non animus illis deest, [p. 166] [25] sed corruptor. FABIANVS philosophus hoc colore usus est, ut diceret: etiamsi sustinerem alicui tradi, diuiti nollem. et in diuitias dixit, non in diuitem: illas esse quae frugalitatem, quae pietatem expugnassent, quae malos patres, malos filios facerent. GALLVS VIBIVS fuit tam magnae olim eloquentiae quam postea insaniae, cui hoc accidisse uni scio, ut in insaniam non casu incideret, sed iudicio perueniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod toties simulabat ad uerum redegit. Hic controuersiam postero die quam erat a Fabiano dicta declamauit; [26] solebat autem sic ad locos peruenire, ut amorem descripturus paene cantantis modo diceret: ‘amorem describere uolo,’ sic tamquam ‘bacchari uolo.’ deinde describebat et totiens coepturus repetebat: ‘amorem describere uolo.’ In hac controuersia plane quod uoluit consecutus est, ut diuitias nobis in odium adduceret. saepe enim ingessit: ‘diuitias describere uolo’ et multa facunde explicuit, corruptius quam Fabianus, set dulcius. hoc unum occurrit in quo pusillum inest insaniae: ‘non me delectant ignoti seruorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula: [27] patrem gratis amo.’ FVSCVS ARELLIVS et hunc colorem dixit: ominibus offendor. cum primum de adoptione ista cogitarem, occurrerunt mihi tres abdicati, et audio in ista domo tres fuisse filios nec [p. 167] esse. timeo infelicem liberis domum. Et alias causas dixit — licet enim plura abdicato dicere propter quae non † leget — sed nunc refero, cui rei quisque maxime institerit. Latro illo colore usus est, sodalem se tribus diuitis filiis fuisse: ‘semper,’ inquit, ‘illos colui, immo adhuc colo. cum abdicati essent, ego illis suasi, ut tacerent et patrem cedendo mitigarent; dixi: cum primum tempestiuum putabitis, patrem uestrum rogabit meus. ecce admonent me aptissimum esse tempus. uerum est; non potest pater inuenire reconciliationis aptius tempus: diues filios quaerit.’ CESTIVS illo colore: [28] quos abdicatione non potuit terrere, putat se castigaturum adoptione. non ille tuum filium concupiscit: suos corrigit. cum illos correctos putauerit, me satis minatum abdicabit. ‘Non faciet,’ inquit. atqui neminem adhuc habuit in quo hoc aut facilius aut iustius faceret. FABIANVS hoc colore, ut dixi, egit: nolo diues esse. RVFVS VIBIVS hoc: nescio diues esse. Haec in hoc loco cum diceret excepta sunt: non est quod putes omnibus diuitias conuenire: nihil enim nocentius nouitio diuite est. et illud dixit: alius animose loquatur et ex contemptu diuitiarum gloriam petat; ego non dico: ‘diues esse nolo,’ set ‘nescio.’ [29] ALBVCIVS et ipse diuitias [p. 168] insecutus est et dixit pulchram de Fabricio sententiam: ‘munera,’ inquit, ‘regia respuit: cum auro dominum etiam acciperet.’ et illum locum egregie tractauit: omnes cibos habebo suspectos, omnes potiones; trium paedagogi illic sunt; occidere me uolet quisquis frugalissimus fuerit. Non uenenum pauperes timent, non heredem; adhuc nec abdicationem timebamus. [30] SILO POMPEIVS illo colore egit: nemo illi placere potest. ne in hoc quidem aliquem retinuit, ut non omnes abdicaret. ‘ecce nunc,’ inquit, ‘inuenit nouam abdicationem, ne quid de reditu sperare possent.’ et cum multa dixisset in diuitem, dixit: non est quod mireris si te odi; amo quos abdicasti. Color a parte patris aliquid curae desiderat. quidam induxerunt patrem cupidum diuitiarum, quod . inuidiosum est in hoc uisum, quia ita diuitias filio dare uult, ut filiis eripiat. itaque LATRO optimo colore usus est: in hoc, inquit, te in adoptionem uolo dare, ut facilius per te abdicati reconcilientur. [31] CESTIVS: ‘timeo,’ inquit, ‘ne abdicer:’ uellem timeres. ALBVCIVS hoc colore usus est: summam sibi amicitiam cum diuite fuisse; dixisse illum sibi dubitanti an filium tolleret: ‘tolle,’ inquit, ‘in meum patrimonium; ego istum fratrem liberorum meorum iudicabo.’ itaque cum et tertium abdicaret, [p. 169] dixit: quid sic mihi illudis tamquam unicus? etiamnunc filium habeo. Venit ad me et ait: redde quem educasti mihi: si emendati fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis; si perseuerauerint furere, habebo hunc pro illis. Temptaui statim reducere illum in gratiam cum filiis: intempestiuum erat. temptaui cogere subtrahendo meum: respondit tamquam non possit diuiti deesse filius. SILO dixit: [32] ‘amicus,’ inquit, ‘abdicatorum sum.’ quid ergo ? mauis inimicum adoptet? si intraueris domum, uidebis an aliqui animum patris a filiis auertant. ‘si reduxerit,’ inquit, ‘illos, quid me fiet?’ capit diuitis domus et quattuor liberos. si te illi fratrem grauabuntur, libentissime recipiam. sic de me diues meruit, ut illi et dare filium paratus sim et commodare. BLANDVS hoc colore egit, ut diceret diuitem inexorabilem liberis esse. omnia se fecisse, ut illum placaret; uideri esse magnas causas et graues; itaque certam futuram adoptionem. [33] OTHO IVNIVS pater solebat difficiles controuersias belle dicere, eas in quibus inter silentium et significationem medio temperamento opus erat. edidit quidem quattuor libros colorum, quos belle GALLIO noster Antiphontis libros uocabat: tantum in illis somniorum est. [p. 170] et hoc uitium ab antiquis, qui artem dicendi tradebant, duxerat; illi enim colores probant, qui non possunt coargui, non ut somnia, set ut non essent aliquo nomine offensui. sed ridiculum est adfectari quod falsum probari non possit. non multum interest in causa sua falsum aliquis testem det, an se: [34] alteri enim credi non debet, alteri non solet. OTHO tamen IVNIVS bene dicebat has controuersias, quae suspiciose dicendae erant. itaque memini optime illum dicere pro † hac rene adulteri rea in quam SYRIACVS VALLIVS, homo disertus, ad calumniam iurauerat. Erat genus iudicii tale: speciosum iuuenem dominus suus deprehendisse cum uxore in cubiculo testatus est et ob hoc uxorem suam dimisit. hoc nomine seruum adulteri postulatum dominus non defendebat, mulier in quam petebatur praeiudicium tuebatur. opus erat aliquo colore, cum in cubiculo uisa esset cum seruo et marito. [35] OTHO IVNIVS nullam rem certam posuit, sed tantum circumuentam a uiro mulierem egregie tractauit; cuius actio quam utilis fuisset, statim adparuit NIGRO BRVTTEDIO dicente qui hoc colore usus est: arcessitum a domino seruum, ut inter se medius et dominam recumberet. illam non esse passam ; maritum indignatum prosiluisse quasi in [p. 171] corruptorem. corruptiore usus est quam ... colore: dixit enim arcessitum seruum, ut dominicae libidini paparium faceret. SYRIACVS cum secunda. actione hunc colorem urgueret, diserte multa dixit, inter quae et hoc: ‘adulterum accusator in cubiculum usque perduxit, patronus in lectum,’ et paene causam abstulit. Et illud autem tum Syriacus uafre fecit et belle respondit: cum prima actione diceret, non posuit causam, sed argumentatus est; dixit probaturum se deprehensam in cubiculo cum seruo. [36] NIGER BRVTTEDIVS cum ageret obiecit Syriaco, quod causam non posuisset et non institit adsidue, quare non adpareret, quomodo seruus sollicitatus esset, quomodo perductus in cubiculum. cum responderet Syriacus, ait: primum non apud eundem praeceptorem studuimus: tu Apollodorum habuisti, cui semper narrari placet, ego Theodorum, cui non semper. deinde si quaeris, Niger!, quare ego non narrauerim: ut tu ista narrares feci. Et contra Maximum Stertinium a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos duodecim in officio tuo fui; dic quid in domo tua peccauerim ? sed haec est consuetudo uestra: iniuriam uocatis finem seruitutis. tamdiu uobis cordi sumus, quamdiu usui. Haec a Syriaco dicta magnis et excepta [p. 172] clamoribus cum occurrerent mihi, praeterire non potui: ad OTHONEM redeo a quo longius aberraui. [37] Solebat hos colores qui silentium et significationem desiderant tueri; itaque et hanc controuersiam hoc colore dixit, tamquam in emendationem abdicatorum et reconciliationis causa faceret. hoc non detegebat, sed omnibus sententiis utebatur ad hoc tendentibus, tamquam: ‘non possum, inquit, pati sine patre.’ me autem sine te putas pati posse? quemquam autem patrem putas pati sine liberis posse? et illud: credite mihi, impium nihil de liberis duo patres cogitant. et illud: ‘recipiat, inquit, suos; non possum sine te pati.’ hoc fortasse illi placebit, quod ad tuum patrem reuerti uoles. et illud: non amas abdicatos? [38] domum illorum occupa. amas? serua. Dixit et illud: ‘libenter, inquit, pauper sum:’ et ego. dicet aliquis: ‘quare ergo in adoptionem diuiti filium?’ recipiet excusationem si dixero: filii mei causa facio; honestius etiamnunc facio quam si filium ei traderem. et illud: hoc aut meum consilium est aut illius aut commune; consentiatis licet: duos senes iungit. et illud: o temerariam adulescentiae et incautam contumaciam! fortasse iam superuacua esset adoptio, si non repugnasset. et illud: non recipio; omnia licet facias, non ego ero pater orbo diuite. et illud in ultimo: scis et [p. 173] me non inuitum esse pauperem; ego te genui, ego diuitias docui contemnere; sequere auctoritatem meam. nihil turpiter suadeo, nihil sordide concupisco; crede fidei meae, hoc fieri expedit. ‘Quoi?’ inquit: mihi, tibi, diuiti; nihil amplius dico. [39] Totam quidem bene dixit controuersiam, sed hoc genere, ut putares illo dicente sic esse dicendam, deinde mirarere, quid illi suspiciosa actione opus fuisset, cum aperta uti liceret. Belle de hoc uitio illius Scaurus aiebat, illum acta in aurem legere. GLYCON SPYRIDION ex altera parte satis dulcem dixit sententiam: σώζωμεν οὓς ἀποκηρύττεις ὁμολογῶν ὅτι ἐφίλησας: ARTEMON dixit: οὐκ ἔστιν, ὦ πάτερ, τῶν βεβαίων κτημάτων πλοῦτος, ἔνθα πλούσιοι τρεῖς ἀπόρρητοι ὑπαντῶσιν. HERMAGORAS dixit: περιελευσόμεθα τέσσαρες ἑνὸς ἀπόρρητοι.Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur [p. 174] a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur.
Porci Latronis. Dii immortales, qua debetis prouidentia humanum genus regitis: effecistis ut illud non periculum esset amantis sed experimentum. CESTI PII. Antequam iuraremus diu haec inter nos tacita lex erat. Si abdicata fuerit, non uiuet. hoc illi pater non credit. non est nouum; nec uir credidit. Quaeris quod iusiurandum fuerit? ‘ita patri placeam.’ FVSCI ARELLI patris. Iam, uxor, non nauigabo, non peregrinabor. fides tua me timidum fecit. ‘Mentitus,’ inquit; hoc solemne est amantibus; ideo non nisi iurantibus non credimus. Hos diuidere uult socer quos ne mors quidem diuidet? ‘moriar,’ inquit; ‘habeo et causam et exemplum: quaedam ardentibus rogis se maritorum immiserunt, quaedam uicaria maritorum salutem anima redemerunt. quam magna gloria breui sollicitudine pensata est! 0 te felicem, uxor! inter has uiua numeraris.’ [2] MARVILLI. Adsiduae contentiones erant: ‘ego magis amo;’ ‘immo ego.’ ‘sine te uiuere non possum;’ ‘immo ego sine te.’ qui solet exitus esse certantium, iurauimus. respexistis nos, dii, quos numquam uiolauimus. HISPONIS ROMANI. Difficile est, iudices, eorum secretorum causas reddere, quae amantibus etiam sine ratione iucunda sunt. nec est quod putetis de abdicatione hodie tantum illius agi: de spiritu agitur. scitis quemadmodum [p. 175] suos amet: non magis sine patre uiuere potest quam sine uiro. [3] IVNI GALLIONIS. Socer — hoc enim te appellabo quamdiu uixero — quid sibi uolunt altiores gemitus et fortiora inter lacrimas suspiria? nescio quid uideris fortius, puella, promittere. non sum tanti, ut bis pro me pericliteris. ARGENTARI. Nocet illi indulgentia suorum. in duo pericula mulier incidit, quorum neutrum esset experta, si aut minus amaret uirum aut minus amaret patrem. ALFI FLAVI. Nec est qui putetis illi facilius istius esse desiderium: et patrem amat tamquam mori iurauerit. [4] Pars altera. P. Asprenatis. Nempe si quid acciderit uiro, uxor peritura est; et si bene filiam meam noui, peritura est, si quid genero meo acciderit. filia mea moritura est: adiciam quod sit indignum: si quid filiae meae acciderit, uir eius uicturus est. Vide qua te lese constrinxeris: si parueris uiro, morieris, patri si parueris, uiues. Blandi. O conditionem aequam! alteri uitam debet, alteri deuouet. Papiri FABIANI. ‘Non possum,’ inquit, ‘relinquere uirum.’ quicquam non potes quae mori potes? Paene qui falsae mortis nuntium miserat, uerae recepit. Vir dum nimis amat uxorem, paene causa periculi fuit; uxor dum nimis amat uirum, paene causa luctus fuit; pater dum nimis amat [p. 176] filiam, abdicat. seruate di totam domum amore mutuo laborantem. ‘Moriar,’ inquit: hoc patri minaris, uiro promittis. Potes sine uiro pati; peregrinationem eius tulisti. Facilius potest carere eo cui spiritum debet quam eo cui inpendit. [5] Et haec controuersia non eget diuisione; nam praeter illam quaestionem, an pater abdicare possit propter matrimonium, reliqua, cum ad aequitatem pertineant, tractationis sunt. optimam tamen quaestionem coniecturalem Lateo fecit; proposuit illam: an etiamsi non malo aduersus uxorem animo fuit maritus fecit, tamen tam temerarius et inconsultus relinquendus sit; deinde: an etiam malo aduersus uxorem animo fecerit. FVSCVS ARELLIVS iuris quaestioni subiecit, non posse illam discedere a uiro: nam et hoc illam iureiurando obligauit. hunc enim animum sine dubio fuisse iurantium, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur. [6] LATRONI contrarium uidebatur onerari iurisiurandi inuidiam, cum extenuari deberet: illud iusiurandum contra fortunam uidetur, hoc etiam contra patrem. CESTIVS contra fecit et ex toto dixit iureiurando illam liberatam illo casu; solutos ipsos uinculo religionis et ideo non futurum periculum uxori, si quid accidisset uiro. SILO [p. 177] POMPEIVS contra dixit illam teneri iureiurando et adiecit, etiamsi repudio diducta fuerit, non tamen solui foederis pactionem; ‘et ideo,’ inquit, ‘honestum morti nostrae titulum uindico, ne si quid acciderit, aut ego pro aliena uxore moriar, aut illa pro alieno uiro.’ Hispo ROMANIVS hoc colore usus est: [7] iusiurandum iocosum fuisse; sicut multa cotidie iurarent amantes et ipsam iurasse; itaque oblitum se eam iurasse misisse nuntium, ut experiretur an affectus uxoris permaneret. uxorem intellexisse falsum nuntium esse et ex eo se loco praecipitasse, ex quo praecipitata perire non posset: ‘ut quomodo ego illam,’ inquit, ‘falso nuntio terrueram, sic illa inquit me falso periculo terreret.’ MARVLLVS praeceptor noster licenter uerbo usus est satis sensum exprimente, cum diceret uxorem intellexisse mariti mendacium: et ipsa aduersus temerarios mariti iocos relusit. Hanc controuersiam memini ab OVIDIO [8] Nasone declamari aput rhetorem Arellium Fuscum cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum diuersum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. oratio eius iam tum nihil aliud poterat uideri quam solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audiit, ut multas illius sententias in uersus suos [p. 178] transtulerit. In armorum iudicio dixerat Latro : mittamus arma in hostis et petamus. Naso dixit: “Arma uiri fortis medios mittantur in hostis;
Inde iubete peti.” met. XIII, 121 sq. et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone mutuatus est. memini Latronem in praefatione quadam dicere, quod scolastici quasi carmen didicerant: non uides ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes? mollit uiros otium, ferrum situ carpitur et rubiginem duch, desidia dedocet. Naso dixit: “
Vidi ego iactatas mota face crescere flammas
Et rursus nullo concutiente mori.” am. I 2, 11 sq. [9] Tunc autem cum studeret habebatur bonus declamator. hanc certe controuersiam ante Arellium Fuscum declamauit, ut mihi uidebatur, longe ingeniosius, excepto eo, quod sine certo ordine per locos discurrerat. haec illo dicente excepta memini: quidquid laboris est in hoc est, ut uxori uirum et uxorem uiro diligere concedas. necesse est deinde iurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos iusiurandum putas? tu nobis religiosum nomen fuisti; si mentiremur, illa sibi iratum patrem inuocauit, ego socerum. Parce pater: non peierauimus. Ecce obiurgator nostri quam [p. 179] effrenato amore fertur! queritur quemquam esse filiae praeter se carum. quid est quod illum ab indulgentia sua auocet? [10] Di boni, quomodo hic amauit uxorem? amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse et ab eo abducit, sine quo negat se posse uiuere; queritur periculum eius, qua paene caruit hic, qui amare caute iubet. Facilius in amore finem inpetres quam modum. tu hoc optinebis, ut terminos quos adprobaueris custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut tuuis facturi, omnia uerba ratione et fide ponderent? senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina: et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus. Quid ad patrem pertinet quod amantes iurant sibi credere? nec ad deos pertinet. [11] Non est quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaueris: periit aliqua cum uiro, periit aliqua pro uiro; illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam. magnum tibi quam paruo constat exemplum! in reliquum ut iubes diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur; exciderat iurantibus esse tertium, qui magis amaret: sic, di, sit semper. Perseueras, socer? recipe filiam: ego qui [p. 180] peccaui poena dignus sum; quare uxori notae causa sim, socero orbitatis? discedam e ciuitate, fugiam, exulabo, utcumque potero desiderium misera et crudeli patientia perferam. morerer, si solus moriturus essem. [12] Declamabat autem Naso raro controuersias et non nisi ethicas; libentius dicebat suasorias. molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignorauit uitia sua sed amauit. manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres uersus, inuicem petiit, ut ipse tres exciperet, in quos nihil illis liceret. aequa lex uisa est; scripserant illi quos tolli uellent secreto, hic quos tutos esse uellet: in utrisque codicillis idem uersus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinouanus Pedo, qui inter arbitros fuit: “
Semibouemque uirum semiuirumque bouem;” Ovid. Art. Amat. 2.24 secundum: “
Et gelidum Borean egelidumque Notum.” Ovid. Am. 2.11.10. ex quo adparet summi ingenii uiro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum. aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naeuos fuisset. [p. 181]